FASTIGIUM

FASTIGIUM
FASTIGIUM
in Glossis ἀέτωμα, Gallis Feste, unde Festagium etc. Omnia enim aedificiorum tecta, apud Vett. aut erant plana, aut fastigata: et quidem in Graecia, Asia, et toto pene Oriente, aedium privatatum tecta plana fiebant; aedes vero sacrae culmen, et fastigium habebant. Cuiusmodi fastigia quia erant proclinata, quemadmodum aquila alas demittit, et extendit, hinc fastigiis, ἀετωμάτων, πτερνγίων et πτερῶν, nomen. Vett. Romani pectinata tecta appellabant, quae in duas partes essent devexa, Graeci τὰ εἰς ὕος ἀνατεταμέμα; unde ἀνατάσεις. fastigia Galeno, qui totam hanc tectorum differentiam optime explicat in Comm. περὶ ἄρθρων. Sic itaqueve Fastigium vulgari notione nihil aliud erat, quam tectum in utramqueve partem proclinatum. ad stillicidia deducenda, quod et trichoron dictum. Pap. Stat. l. 1. Silv. 3.v. 58.
---- partitis distantia tecta trichoris.
Nam pluribus fastigiis, i. e. trithoris, tecta plerumque fiebant, ut in Ep. Cic. ad Atticum videre est: Absolutum offendi in aedibus tuis tectum: qucd supra conclavia non placuer at tibi esse multorum fastigiorum. Hinc tecta distantia partitis trichoris, Stat. At fastigium, quo Caesaris domus ornata est, cum illi arae, templa, pulvinaria, decernerentur, ut Deo, fastigii tantum ornamentum fuit, et fastigium dictum est, quod erat quodammodo fastigii fastigium. Cic. in Philipp. Quem in maiorem honorem consecutus erat, quam ut haberet, pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem. Nempe, quemadmodum fastigiis Templorum quaedam addebantur ornamenta, quibus privatorum aedificiorum culmina carebant, ut statuae victoriae, et alia Deorum simulacra: Sic cum multa Caesari decreta essent, ut Deo, eius quoqueve aedium fastigium eodem modo ornavêrunt, quo solebant ornari Deorum Templa. Ideo Plutarch. cum de hac re verba facit, non ἀετὸν vocat seu ἀέτωμα cio,em ostid. sed ἀκρωτήριον, quod fastifio domûs superpositum eslet: de quibus acroteriis, et fstigiorum ornamentis vide Vitruv. et Hesych. e quibus disces, signa fictilia, et aerea inaurata fastigiis Templorum, ornamenti vicem imposita, ἀκρωτήρια dicta esse. Plin. l. 35. c. 12. Fictiles in fastigio Templis eius quadrigae, de quibus saepe diximus. Paus. Corinthiac. Ταδε εν τοῖς ἀντοῖς Η῾ρακλῆς καιῃ Νίκαι πρὸς τοῖς πέρασιν εἰσιν. Liv. l. 22. c. 33. l. 23. c. 21. l. 26. c. 23. In aede Concordiae, Victoria, quae in columine erat, fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antesixis erant, haesit: neque inde procidit etc. Eiusmodi prom Victorias et signa, Caesaris olim domûs fastigio addita ad ornamentum, Fastigium vocarunt Latini Scriptores, cum illo genere tantum Deorum Templa decorari solerent. Salmas. ad Spartian. in Pesc. Nigro, et Solin. p. 1213. Vide quoqueve Desid. Herald. ad Arnob. l. 6. ubi in quibusdam antiquorum templis, per Fastigii latera, capita leonina collocata, imo et in ipsis fastigiis leones positos, adeoqueve a nonnullis inter Deos censitos, ait, aliquid etiam infra in Trichorum. Inferioris aetatis Scriptoribus aliud quoddam, in Aedibus sacris, ornamentum hac voce indigitatum videtur, apud Anastas. Bibl. in Silvestro Pontif. Fecit Constantinus Aug. Basilicas istas, quas, et ornavit: Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona fastigium argenteum battutile, quod habet in fronte Salvatorem sedentem in sella ---- fastigium ipsum, ubi stant Angeli ---- farum ex auro purissimo, quod pendet sub fastigio ---- fastigium argenteum in Basilica Constantiniana, quod a Barbaris sublatum fuerat, quod pensabat etc. Et in S. Hilaro, In medio cancellis aereis et columnis, cum fastigiis, et Epistyliis undique ornatum ex musivo etc. Vide etiam infra aliquid in voce Pinnacella.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • fastigium — [fa stij′ē əm] n. [ModL < L, an extremity, orig., the top of a gable: see FASTIGIATE] 1. the most severe point in the course of an illness 2. the highest point in the roof of the fourth ventricle of the brain …   English World dictionary

  • fastigium — n. [L. fastigium, gable end] (ARTHROPODA: Insecta) In Orthoptera, the anterior dorsal surface of the vertex of grasshoppers …   Dictionary of invertebrate zoology

  • Fastigium — Fasti̱gium [aus lat. fastigium, Gen.: fastigiiFastigium= Neigung, Steigung; Abdachung; Spitze, Gipfel; Giebel] s; s, ...gia: 1) Dach des 4.FastigiumHirnventrikels (Anat.). 2) Höhepunkt einer Krankheit (insbes. Höhepunkt des Fiebers; Med.) …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Fastigium — Fas|ti|gi|um das; s, ...gia <aus lat. fastigium »Neigung, Steigung; Abdachung; Spitze, Gipfel; Giebel«>: 1. Dach des vierten Hirnventrikels (vgl. ↑Ventrikel; Anat.). 2. Höhepunkt einer Krankheit (insbesondere des Fiebers; Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • fastigium — /fa stij ee euhm/, n., pl. fastigiums, fastigia / ee euh/. Med. the highest point of a fever or disease; the period of greatest development of an infection. [1670 80; < L] * * * …   Universalium

  • fastigium — noun a) An apex or summit b) A pediment or gable end …   Wiktionary

  • fastigium — 1. [TA] Apex of the roof of the fourth ventricle of the brain, an angle formed by the anterior and posterior medullary vela extending into the substance of the vermis. 2. The acme …   Medical dictionary

  • fastigium — (Roget s Thesaurus II) noun Medicine. The highest point or state: acme, apex, apogee, climax, crest, crown, culmination, height, meridian, peak, pinnacle, summit, top, zenith. Informal: payoff. See HIGH …   English dictionary for students

  • fastigium — n. point of greatest intensity in a disease or infection …   English contemporary dictionary

  • fastigium — fas·tig·i·um …   English syllables

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”